PAPILIO

PAPILIO
PAPILIO
dicitur bombyx, eum alas sumit. Bombyx enim, unde stamen bombycinum ducitur, eô tempore dicitut, et est bombyx, quô mortuae similis in suo sibi nido textili, quo sese involvit, prorsus immobilisquiescit. Nam ex vermiculo fit eruca, quae post paulum temporis, ut eruca facta est, sedes sibi tendere incipit et quasi tumulum sive nidum potius condere filis multis hirsutum et horricomem, in quo velut sepulta iacet; atque tunc Bombyx dicitur et Bombylius. Ex bombylio dein, perforatâ testâ, quâinclusa est, sumptis pennis exit Papilio, quem νεκύδαλον Graeci vocant; ita dictum, vel quod haud diu vivat, nam post paulo moritur, aut quod ex mortua bombyce quasi renascatur; Atque huiusmodi papiliones, qui ex crucis diversis fiunt, ψυχαὶ Graecis dicuntur. Confundunt quidem βόμβυκα et νεκύδαλον nonnulli, ut inter alios Clemens Alex. at Aristoteles aliique distinguunt et melius: nam certum est, necydalum dici, qui prodit ex bombyce. Hesych. νεκύδαλος, τὸ εν τοῦ βόμβυκος ξῶον. Plin. l. 11. c. 22. E grandiore vermiculo gemina sui generis protendente cornua urica sit (pro eruca) d'ein quod vocatur bomoylis, ex ea necydalus, etc. Sic autem e bombyce exiens Papilio vel necydalus, ova generat, ex ovis nascitur vermiculus, ex vermiculo fit eruca, ex eruca bombyx, ex bombyce iterum Papilio, seu necydalus: quae tot mutationes unius animalculi in sex totis mensibus fiunt. Apud Plinium Coi artifices non prius ex bombyce stamen bombycinum eliquabant ac evolvebant, quam evolâsset papilio; quare non mirum, si non optimae notae bombycinum illud erat, ita ut vestes ex eo textas viros etiam usurpare non puderet: Necanda enim bombyx est, priusquam erumpat papilio, ut optima habeatur et delicatissima metaxa. Atque ita hodierni Artifices faciunt, qui arden tissimo Soli expositas sic interficiunt in suo sibi nido ac folliculo bombyces, aut in furno torrendas curant, etc. Vide hanc in rem plura, apud Salmas. ad Tertullian. de Pallio c. 3. et supra, ubi de Bombycina veste, ac voce Bombyx, et infra ubi de Serice. De tabernaculo porro seu tentorio, vox Papilio, allis Pavillon, frequenter usurpatur, apud recentiores aevi Scriptores. Glossae veter. Papilio, σκήνωμα, Ioh. de Ianua, Papiliones dicuntur tentoria, ad similitudinem papilionis volantis. Papias, Papiliones, tentoria dicuntur, a similitudine parvi animalis: hae sunt aviculae, lumine accensô conveniunt et circa volitantes ab igne proximo interire coguntur. Vide quoque Vegetium l. 1. c. 23. Spartianum, Petrum Diaconum chron. Casin. l. 4. c. 108. Alios et infra voce Tensa. Sic παπυλεῶνα dixerunt Graeci posteriores. Vide Meursium in Παπυλεών. Et ab hoc Papilionis significatu, Papiliones dicti sunt nummiaurei Francici, quod Rex in iis sub papilione in throne sedeat. Vetus Regestum d. 14. Novembr. 1338. usque ad 14. Ian. 1339. fiebant Popiliones ponderis 48. apud Car. du Fresne Glossar. in voce Moneta; ubi Denariorum auri puri cum Papilione, Gall. des Deniers d'or fin au Pavillon, in quibus Rex sedet sub tentorio liliato, pond. 4. den. pretii. 30. solid. iussu Philippi VI. Regis cusorum typum exhibet. Plura de papilionum generibus variis, copiâ florente malvâ, Americanorum inprimis magnitudine, vide apud Voss. de Idolol. l. 4. c. 65. 69. et 77. uti de venatione eorum, cui domi Ludovicus XI. Gall. Rex vacaverit, cum foris insectari feras amplius haud posset, Ioh. Bapt. Fulgosum l. 8. c. 8.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Papilio — Papilio …   Wikipédia en Français

  • Papilio — Saltar a navegación, búsqueda ? Papilio P. paris Clasificación cient …   Wikipedia Español

  • Papilio — Pa*pil i*o, peop. n. [L., a butterfly.] (Zo[ o]l.) A genus of butterflies. [1913 Webster] Note: Formerly it included numerous species which are now placed in other genera. By many writers it is now restricted to the swallow tailed butterflies,… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Papilio — steht für: Papilio (Zelt), ein römisches Zelt aus Leder Papilio (Gattung), eine Schmetterlingsgattung Diese Seite ist eine Begriffsklärung zur Unterscheidung mehrerer mit demselben Wort bezeichneter Begriffe …   Deutsch Wikipedia

  • Papilio — (Montauban de Luchon,Франция) Категория отеля: Адрес: Route Subercarrere, 31110 Montauban d …   Каталог отелей

  • Papilio — Papilio, 1) Schmetterling; 2) bes. Tagfalter; 3) das römische Soldatenzelt; vgl. Pavillon …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Papilĭo — Papilĭo, Schmetterling; nach Linné Gattung der Schmetterlinge, sämtliche Tagfalter umfassend, gegenwärtig Name einer Tagfaltergattung, wozu der Schwalbenschwanz (s. d.) und Segelfalter gehören …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Papilio — Papilĭo (lat.), Schmetterling, als Gattg. die Tagfalter; zu ihr gehören Schwalbenschwanz [Tafel: Schmetterlinge I, 2] und Segelfalter …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Papilio — Papilio, lat., Schmetterling …   Herders Conversations-Lexikon

  • Papilio — ? Настоящие кавалеры Papilio machaon Научная классификация Царство: Животные Тип: Членистоногие …   Википедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”